- Adoro te devote, latens Deitas,
- Quæ sub his figuris vere latitas;
- Tibi se cor meum totum subjicit,
- Quia te contemplans totum deficit.
- Visus, tactus, gustus in te fallitur,
- Sed auditu solo tuto creditur.
- Credo quidquid dixit Dei Filius;
- Nil hoc verbo veritátis verius.
- In cruce latebat sola Deitas,
- At hic latet simul et Humanitas,
- Ambo tamen credens atque confitens,
- Peto quod petivit latro pœnitens.
- Plagas, sicut Thomas, non intueor:
- Deum tamen meum te confiteor.
- Fac me tibi semper magis credere,
- In te spem habere, te diligere.
- O memoriale mortis Domini!
- Panis vivus, vitam præstans homini!
- Præsta meæ menti de te vívere,
- Et te illi semper dulce sapere.
- Pie Pelicane, Jesu Domine,
- Me immundum munda tuo sanguine:
- Cujus una stilla salvum facere
- Totum mundum quit ab omni scelere.
- Jesu, quem velatum nunc aspicio,
- Oro, fiat illud quod tam sitio:
- Ut te revelata cernens facie,
- Visu sim beátus tuæ gloriæ.
- Amen